monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 81, 2
Sed infirmis nec crudum nec coctum valet comedere, quia eorum sanguis rectum calorem non habet, et quia tabes eorum turbida est, et quia humores eorum spumosi, id est feymechte sunt. Et ideo si semper infirmus illud comederet, haec omnia in eo pervertit . Quod si tamen aliqui infirmi magnum appetitum habuerint ad comedendum porrum, illum crudum, ut supra dictum est, temperatum modice comedant, quia crudum sic melius est quam coctum.